Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT II. - Malum..., 4.
| 1 | E. Age iam, quoniam satis cogis ut fatear non nos discere male facere, dic mihi unde male faciamus. |
| 2 | A. Eam quaestionem moves, quae me admodum adolescentem vehementer exercuit, et fatigatum in haereticos impulit, atque deiecit. |
| 3 | Quo casu ita sum afflictus, et tantis obrutus acervis inanium fabularum, ut nisi mihi amor inveniendi veri opem divinam impetravisset, emergere inde, atque in ipsam primam quaerendi libertatem respirare non possem. |
| 4 | Et quoniam mecum sedulo actum est, ut ista quaestione liberarer, eo tecum agam ordine quem secutus evasi. |
| 5 | Aderit enim Deus, et nos intelligere quod credidimus, faciet. |
| 6 | Praescriptum enim per prophetam gradum, qui ait, Nisi credideritis, non intelligetis (Isai. VII, 9, sec. LXX) , tenere nos, bene nobis conscii sumus. |
| 7 | Credimus autem ex uno Deo omnia esse quae sunt; et tamen non esse peccatorum auctorem Deum. |
| 8 | Movet autem animum, si peccata ex iis animabus sunt quas Deus creavit, illae autem animae ex Deo, quomodo non parvo intervallo peccata referantur in Deum. |