Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT II. - Malum..., 5.
| 1 | E. Id nunc plane abs te dictum est, quod me cogitantem satis excruciat, et quod ad istam inquisitionem coegit et traxit. |
| 2 | A. Virili animo esto, et crede quod credis: nihil enim creditur melius, etiamsi causa lateat cur ita sit. |
| 3 | Optime namque de Deo existimare verissimum est pietatis exordium; nec quisquam de illo optime existimat, qui non eum omnipotentem, atque ex nulla particula commutabilem credit; bonorum etiam omnium creatorem, quibus est ipse praestantior; rectorem quoque iustissimum eorum omnium quae creavit; nec ulla adiutum esse natura in creando, quasi qui non sibi sufficeret. |
| 4 | Ex quo fit ut de nihilo creaverit omnia; de se autem non creaverit, sed genuerit quod sibi par esset, quem Filium Dei unicum dicimus, quem cum planius enuntiare conamur, Dei Virtutem et Dei Sapientiam nominamus, per quam fecit omnia, quae de nihilo facta sunt. |
| 5 | Quibus constitutis, ad intelligentiam eius rei quam requiris, opitulante Deo, nitamur hoc modo. |