Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT III. - Mali..., 6.
| 1 | Quaeris certe unde male faciamus: prius ergo discutiendum est quid sit male facere; qua de re tibi quid videatur exprome. |
| 2 | Quod si non potes totum simul breviter verbis comprehendere, saltem particulatim malefacta ipsa commemorando, sententiam tuam notam fac mihi. |
| 3 | E. Adulteria et homicidia et sacrilegia, ut omittam caetera, quibus enumerandis vel tempus vel memoria non suppetit, quis est cui non male facta videantur? A. Dic ergo prius, cur adulterium male fieri putes; an quia id facere lex vetat? E. Non sane ideo malum est, quia vetatur lege; sed ideo vetatur lege, quia malum est. |
| 4 | A. Quid, si quispiam nos exagitet, exaggerans delectationes adulterii, et quaerens a nobis cur hoc malum et damnatione dignum iudicemus; num ad auctoritatem legis confugiendum censes hominibus, iam non tantum credere, sed intelligere cupientibus? Nam et ego tecum credo, et inconcusse credo, omnibusque populis0 atque gentibus credendum esse clamo, malum esse adulterium: sed nunc molimur id quod in fidem recepimus, etiam intelligendo scire ac tenere firmissimum. |
| 5 | Considera itaque quantum potes, et renuntia mihi, quanam ratione adulterium malum esse cognoveris. |
| 6 | E. Hoc scio malum esse, quod hoc ipse in uxore mea pati nollem: quisquis autem alteri facit quod sibi fieri non vult, male utique facit. |
| 7 | A. Quid, si cuiuspiam libido ea sit, ut uxorem suam praebeat alteri, libenterque ab eo corrumpi patiatur, in cuius uxorem vicissim parem cupit habere licentiam? nihilne mali facere tibi videtur? E. Imo plurimum. |
| 8 | A. At iste non illa regula peccat: non enim id facit quod pati nolit. |
| 9 | Quamobrem aliud tibi quaerendum est, unde malum esse adulterium convincas. |