Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT III. - Mali..., 8.
| 1 | A. Fortassis ergo libido in adulterio malum est: sed dum tu foris in ipso facto quod iam videri potest, malum quaeris, pateris angustias. |
| 2 | Nam ut intelligas libidinem in adulterio malum esse, si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum coniuge aliena, planum tamen aliquo modo sit id eum cupere, et si potestas detur facturum esse, non minus reus est, quam si in ipso facto deprehenderetur. |
| 3 | E. Nihil est omnino manifestius, et iam video non opus esse longa sermocinatione, ut mihi de homicidio et sacrilegio, ac prorsus de omnibus peccatis persuadeatur. |
| 4 | Clarum est enim iam nihil aliud quam libidinem in toto malefaciendi genere dominari. |