monumenta.ch > Augustinus > 9.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT IV. - Obiectio de homicidio patrato ex metu. Cupiditas culpabilis quid sit., 10.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT IV. - Obiectio..., 9.

1 A. Scisne etiam istam libidinem alio nomine cupididatem vocari? E. Scio.
2 A. Quid? inter hanc et metum nihilne interesse, an aliquid putas? E. Imo plurimum haec ab invicem distare arbitror.
3 A. Credo te ob hoc arbitrari, quia cupiditas appetit, metus fugit.
4 E. Est ita ut dicis.
5 A. Quid si ergo quispiam non cupiditate adipiscendae alicuius rei, sed metuens ne quid ei mali accidat, hominem occiderit? num homicida iste non erit? E. Erit quidem, sed non ideo factum hoc cupiditatis dominatu caret: nam qui metuens hominem occidit, cupit utique sine metu vivere.
6 A. Et parvum tibi videtur bonum sine metu vivere? E. Magnum bonum est, sed hoc illi homicidae per facinus suum provenire nullo modo potest.
7 A. Non quaero quid ei provenire possit, sed quid ipse cupiat.
8 certe enim bonum cupit, qui cupit vitam metu liberam; et idcirco ista cupiditas culpanda non est; alioquin omnes culpabimus amatores boni.
9 Proinde cogimur fateri esse homicidium, in quo nequeat malae illius cupiditatis dominatio reperiri; falsumque erit illud, quod in omnibus peccatis ut mala sint, libido dominatur; aut erit aliquod homicidium, quod possit non esse peccatum.
10 E. Si homicidium est hominem occidere, potest accidere aliquando sine peccato: nam et miles hostem, et iudex vel minister eius nocentem, et cui forte invito atque imprudenti telum manu fugit, non mihi videntur peccare, cum hominem occidunt.
11 A. Assentior: sed homicidae isti appellari non solent.
12 Responde itaque, utrum illum qui dominum occidit, a quo sibi metuebat cruciatus graves, in eorum numero habendum existimes, qui sic hominem occidunt, ut ne homicidarum quidem nomine digni sint? E. Longe ab eis istum differre video: nam illi vel ex legibus faciunt, vel non contra leges; huius autem facinus nulla lex approbat.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.41r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik