monumenta.ch > Augustinus > 10.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT IV. - Obiectio de homicidio patrato ex metu. Cupiditas culpabilis quid sit., , 9. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT IV. - Obiectio..., 10.

1 A. Rursus me ad auctoritatem revocas: sed meminisse te oportet id nunc a nobis esse susceptum, ut intelligamus quod credimus; legibus autem credimus: tentandum itaque est, si quo modo possumus id ipsum intelligere, utrum lex quae punit hoc factum, non perperam puniat.
2 E. Nullo modo perperam punit, quandoquidem punit eum qui volens et sciens dominum necat, quod nullus istorum.
3 A. Ecquid, recordaris te paulo ante dixisse, in omni facto malo libidinem dominari, et eo ipso malum esse? E. Recordor sane.
4 A. Quid? illud nonne idem tu concessisti, eum qui cupit sine metu vivere, non habere malam cupiditatem? E. Et hoc recordor.
5 A. Cum ergo ista cupiditate a servo dominus interimitur, non illa culpabili cupiditate interimitur.
6 Quamobrem cur sit hoc facinus malum, nondum comperimus.
7 Convenit enim inter nos omnia malefacta non ob aliud mala esse, nisi quod libidine, id est improbanda cupiditate, fiunt.
8 E. Iam mihi videtur iniuria iste damnari: quod quidem non auderem dicere, si aliud haberem quod dicerem.
9 A. Itane prius tibi persuasisti tantum scelus impunitum esse oportere, quam considerares utrum ille servus propter satiandas libidines suas metu domini carere cupiverit? Cupere namque sine metu vivere, non tantum bonorum, sed etiam malorum omnium est: verum hoc interest, quod id boni appetunt avertendo amorem ab iis rebus, quae sine amittendi periculo nequeunt haberi; mali autem ut his fruendis cum securitate incubent, removere impedimenta conantur, et propterea facinorosam sceleratamque vitam, quae mors melius vocatur, gerunt.
10 E. Resipisco, et admodum gaudeo iam me plane cognovisse quid sit etiam illa culpabilis cupiditas, quae libido nominatur.
11 Quam esse iam apparet earum rerum amorem, quas potest quisque invitus amittere.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.42v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik