Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT V. - Obiectio..., 11.
| 1 | Quare nunc, age, quaeramus, si placet, utrum etiam in sacrilegiis libido dominetur, quae videmus plura superstitione committi. |
| 2 | A. Vide ne praeproperum sit: prius enim mihi discutiendum videtur utrum vel hostis irruens, vel insidiator sicarius, sive pro vita, sive pro libertate, sive pro pudicitia, sine ulla interficiatur libidine. |
| 3 | E. Quomodo possum arbitrari carere istos libidine, qui pro iis rebus digladiantur, quas possunt amittere inviti: aut si non possunt, quid opus est pro his usque ad hominis necem progredi? A. |
| 4 | Non ergo lex iusta est, quae dat potestatem vel viatori ut latronem, ne ab eo ipse occidatur, occidat; vel cuipiam viro aut feminae ut violenter sibi stupratorem irruentem ante illatum stuprum, si possit, interimat. |
| 5 | Nam militi etiam iubetur lege, ut hostem necet: a qua caede si temperaverit, ab imperatore poenas luit. |
| 6 | Num istas leges iniustas, vel potius nullas dicere audebimus? Nam mihi lex esse non videtur, quae iusta non fuerit. |