monumenta.ch > Augustinus > 51. > 45. > 27. > 40. > 17. > 17. > 47. > 12.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT V. - Obiectio altera de occisione hominis vim afferentis per humanas leges licita., , 11. <<<     >>> 13.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT V. - Obiectio..., 12.

1 E. Legem quidem satis video esse munitam contra huiuscemodi accusationem, quae in eo populo quem regit, minoribus malefactis ne maiora committerentur, dedit licentiam.
2 Multo est enim mitius eum qui alienae vitae insidiatur, quam eum qui suam tuetur, occidi.
3 Et multo est immanius invitum hominem stuprum perpeti, quam eum a quo vis illa infertur, ab eo cui inferre conatur, interimi.
4 Iam vero miles in hoste interficiendo minister est legis; quare officium suum facile nulla libidine implevit.
5 Porro ipsa lex, quae tuendi populi causa lata est, nullius libidinis argui potest.
6 Siquidem ille qui tulit, si Dei iussu tulit, id est quod praecepit aeterna iustitia, expers omnino libidinis id agere potuit: si autem ille cum aliqua libidine hoc statuit, non ex eo fit ut ei legi cum libidine obtemperare necesse sit; quia bona lex et a non bono ferri potest.
7 Non enim si quis, verbi causa, tyrannicam potestatem nactus, ab aliquo cui hoc conducit, pretium accipiat, ut statuat nulli licere vel ad coniugium feminam rapere, propterea mala lex erit, quia ille iniustus atque corruptus hanc tulit.
8 Potest ergo illi legi quae tuendorum civium causa vim hostilem eadem vi repelli iubet, sine libidine obtemperari: et de omnibus ministris, qui iure atque ordine potestatibus quibusque subiecti sunt, id dici potest.
9 Sed illi homines lege inculpata, quomodo inculpati queant esse, non video: non enim lex eos cogit occidere, sed relinquit in potestate.
10 Liberum eis itaque est neminem necare pro iis rebus quas inviti possunt amittere, et ob hoc amare non debent.
11 De vita enim fortasse cuipiam sit dubium, utrum animae nullo pacto a uferatur, dum hoc corpus interimitur: sed si auferri potest, contemnenda est; si non potest, nihil metuendum.
12 De pudicitia vero quis dubitaverit, quin ea sit in ipso animo constituta, quandoquidem virtus est? unde a violento stupratore eripi nec ipsa potest.
13 Quidquid igitur erepturus erat ille qui occiditur, id totum in potestate nostra non est: quare quemadmodum nostrum appellandum sit, non intelligo.
14 Quapropter legem quidem non reprehendo, quae tales permittit interfici; sed quo pacto istos defendam qui interficiunt, non invenio.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.44v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik