monumenta.ch > Augustinus > 31. > 13.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT V. - Obiectio altera de occisione hominis vim afferentis per humanas leges licita., , 12. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT V. - Obiectio..., 13.

1 A. Multo minus ego invenire possum, eur hominibus defensionem quaeras, quos reos nulla lex tenet.
2 E. Nulla fortasse, sed earum legum quae apparent, et ab hominibus leguntur: nam nescio utrum non aliqua vehementiore ac secretissima lege teneantur, si nihil rerum est quod non administret divina providentia.
3 Quomodo enim apud eam sunt isti peccato liberi, qui pro iis rebus quas contemni oportet, humana caede polluti sunt? Videtur ergo mihi et legem istam, quae populo regendo scribitur, recte ista permittere, et divinam providentiam vindicare.
4 Ea enim vindicanda sibi haec lex populi assumit, quae satis sint conciliandae paci hominibus imperitis, et quanta possunt per hominem regi.
5 Illae vero culpae alias poenas aptas habent, a quibus sola mihi videtur posse liberare sapientia.
6 A. Laudo et probo istam, quamvis inchoatam minusque perfectam, tamen fidentem et sublimia quaedam petentem distinctionem tuam.
7 Videtur enim tibi lex ista, quae regendis civitatibus fertur, multa concedere atque impunita relinquere, quae per divinam tamen providentiam vindicantur; et recte.
8 Neque enim quia non omnia facit, ideo quae facit improbanda sunt.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.46r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik