Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT VI. - Lex..., 14.
| 1 | Sed dispiciamus diligenter; si placet, quo usque per legem istam quae populos in hac vita cohibet, malefacta ulciscenda sint: deinde quid restet, quod per divinam providentiam inevitabilius secretoque puniatur. |
| 2 | E. Cupio, si modo perveniri possit ad tantae rei terminos: nam hoc ego infinitum puto. |
| 3 | A. Imo adesto animo, et rationis vias pietate fretus ingredere. |
| 4 | Nihil est enim tam arduum atque difficile, quod non Deo adiuvante planissimum atque expeditissimum fiat. |
| 5 | In ipsum itaque suspensi atque ab eo auxilium deprecantes, quod instituimus, quaeramus. |
| 6 | Et prius responde mihi, utrum ista lex quae litteris promulgatur, hominibus hanc vitam viventibus opituletur. |
| 7 | E. Manifestum est: nam ex his hominibus utique populi civitatesque consistunt. |
| 8 | A. Quid? ipsi homines et populi, eiusdemne generis rerum sunt, ut interire mutarive non possint, aeternique omnino sint? an vero mutabiles temporibusque subiecti sunt? E. Mutabile plane atque tempori obnoxium hoc genus esse quis dubitet? A. Ergo, si populus sit bene moderatus et gravis, communisque utilitatis diligentissimus custos, in quo unusquisque minoris rem privatam quam publicam pendat; nonne recte lex fertur, qua huic ipsi populo liceat creare sibi magistratus, per quos sua res, id est publica, administretur? E. Recte prorsus. |
| 9 | A. Porro si paulatim depravatus idem populus rem privatam rei publicae praeferat, atque habeat venale suffragium, corruptusque ab eis qui honores amant, regimen in se flagitiosis consceleratisque committat; nonne item recte, si quis tunc exstiterit vir bonus, qui plurimum possit, adimat huic populo potestatem dandi honores, et in paucorum bonorum, vel etiam unius redigat arbitrium? E. Et id recte. |
| 10 | A. Cum ergo duae istae leges ita sibi videantur esse contrariae, ut una earum honorum dandorum populo tribuat potestatem, auferat altera; et cum ista secunda ita lata sit, ut nullo modo ambae in una civitate simul esse possint; num dicemus aliquam earum iniustam esse, et ferri minime debuisse? E. Nullo modo. |
| 11 | A. Appellemus ergo istam legem, si placet, temporalem, quae quanquam iusta sit, commutari tamen per tempora iuste potest. |
| 12 | E. Appellemus. |