Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT VII. Homo ex..., 17.
| 1 | E. Non mihi est iam dubium; perge quo intenderas: aliud enim esse vivere, aliud scire se vivere, satis didici. |
| 2 | A. Quid ergo tibi horum duorum videtur esse praestantius? E. Quid putas, nisi scientiam vitae? A. Meliorne tibi videtur vitae scientia quam ipsa vita? an forte intelligis superiorem quamdam et sinceriorem vitam esse scientiam, quam scire nemo potest, nisi qui intelligit? Intelligere autem quid est, nisi ipsa luce mentis illustrius perfectiusque vivere? Quare tu mihi, nisi fallor, non vitae aliud aliquid, sed cuidam vitae meliorem vitam praeposuisti. |
| 3 | E. Optime omnino et cognovisti et explicasti sententiam meam: si tamen scientia mala esse nunquam potest. |
| 4 | A. Nullo modo arbitror, nisi cum translato verbo scientiam pro experientia dicimus: experiri enim non semper bonum est; sicut experiri supplicia: illa vero quae proprie ac pure scientia nominatur, quia ratione atque intelligentia paratur, mala esse qui potest? E. Teneo et istam differentiam: persequere caetera. |