Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT VIII. - Ratio..., 18.
| 1 | A. Illud est quod volo dicere: hoc quidquid est, quo pecoribus homo praeponitur, sive mens, sive spiritus, sive utrumque rectius appellatur (nam utrumque in divinis Libris invenimus), si dominetur atque imperet caeteris quibuscumque homo constat, tunc esse hominem ordinatissimum. |
| 2 | Videmus enim habere nos non solum cum pecoribus, sed etiam cum arbustis et stirpibus multa communia: namque alimentum corporis sumere, crescere, gignere, vigere, arboribus quoque tributum videmus, quae infima quadam vita continentur; videre autem atque audire, et olfactu, gustu, tactu corporalia sentire posse bestias, et acrius plerasque quam nos, cernimus et fatemur. |
| 3 | Adde vires et valentiam firmitatemque membrorum, et celeritates facillimosque corporis motus, quibus omnibus quasdam earum superamus, quibusdam aequamur, a nonnullis etiam vincimur. |
| 4 | Genus tamen ipsum rerum est nobis certe commune cum belluis: iam vero appetere voluptates corporis, et vitare molestias, ferinae vitae omnis actio est. |
| 5 | Sunt alia quaedam, quae iam cadere in feras non videntur, nec tamen in homine ipso summa sunt, ut iocari et ridere: quod humanum quidem, sed infimum hominis iudicat, quisquis de natura humana rectissime iudicat. |
| 6 | Deinde amor laudis et gloriae, et affectatio dominandi, quae tametsi bestiarum non sunt, non tamen earum rerum libidine bestiis meliores nos esse arbitrandum est. |
| 7 | Nam et iste appetitus cum rationi subditus non est, miseros facit. |
| 8 | Nemo autem cuiquam miseria se praeponendum putavit. |
| 9 | Hisce igitur motibus animae cum ratio dominatur, ordinatus homo dicendus est. |
| 10 | Non enim ordo rectus, aut ordo appellandus est omnino, ubi deterioribus meliora subiiciuntur: an tibi non videtur? E. Manifestum est. |
| 11 | A. Ratio ista ergo, vel mens, vel spiritus cum irrationales animi motus regit, id scilicet dominatur in homine, cui dominatio lege debetur ea quam aeternam esse comperimus. |
| 12 | E. Intelligo ac sequor. |