monumenta.ch > Augustinus > 63. > 18. > 39. > 38. > 11. > 6. > 19.


Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT IX. - Stulti..., 19.

1 A. Cum ergo ita homo constitutus atque ordinatus est, nonne tibi sapiens videtur? E. Nescio alius quis mihi sapiens homo videri possit, si hic non videtur.
2 A. Credo etiam te illud scire, plerosque homines stultos esse.
3 E. Hoc quoque satis constat.
4 A. At si stultus sapienti est contrarius, quoniam sapientem comperimus, quis etiam stultus sit, profecto iam intelligis.
5 E. Cui non appareat hunc esse, in quo mens summam potestatem non habet? A. Quid igitur dicendum, cum homo ita est affectus? deesse illi mentem; an, quamvis insit, eam carere dominatu? E. Hoc potius quod ultimum subiecisti.
6 A. Pervellem abs te audire, quibus documentis perceptum habeas, mentem inesse homini, quae suum non exserat principatum.
7 E. Utinam tuas istas partes facere velles: nam non mihi facile est sustinere quod ingeris.
8 A. Illud saltem facile est tibi recordari, quod paulo ante diximus, quemadmodum bestiae mansuefactae ab hominibus ac domitae serviant: quod ab eis vicissim homines, ut demonstravit ratio, paterentur nisi aliquo excellerent.
9 Id autem non inveniebamus in corpore: ita cum in animo esse appareret, quid aliud appellandum esset quam ratio, non comperimus; quam postea et mentem et spiritum vocari recordati sumus.
10 Sed si aliud ratio, aliud mens, constat certe nonnisi mentem uti posse ratione.
11 Ex quo illud conficitur, eum qui rationem habet, mente carere non posse.
12 E. Probe ista reminiscor ac teneo.
13 A. Quid? illud credisne, domitores belluarum nisi sapientes esse non posse? Eos enim sapientes voco, quos veritas vocari iubet, id est, qui regno mentis omni libidinis subiugatione pacati sunt.
14 E. Ridiculum est tales putare istos, quos vulgo mansuetarios nuncupant, vel etiam pastores aut bubulcos, aut aurigas, quibus omnibus domitum pecus subiectum videmus, et quorum industria indomitum subiici.
15 A. En igitur habes documentum certissimum, quo manifestum fiat inesse mentem homini sine dominatu.
16 His quippe inest; agunt enim talia, quae agi sine mente non possent: non tamen regnat; nam stulti sunt, neque regnum mentis nisi sapientium esse, percognitum est.
17 E. Mirum est hoc iam fuisse a nobis in superioribus confectum, et mihi quid responderem, non potuisse in mentem venire.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.53v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik