monumenta.ch > Augustinus > 69. > 20.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT X. - Mens a nullo cogitur servire libidini., 21.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT X. - Mens..., 20.

1 Sed alia contexamus.
2 Iam enim et regnum mentis humanae humanam esse sapientiam, et eam posse etiam non regnare, compertum est.
3 A. Putasne ista mente, cui regnum in libidines aeterna lege concessum esse cognoscimus, potentiorem esse libidinem? ego enim nullo pacto puto.
4 Neque enim esset ordinatissimum ut impotentiora potentioribus imperarent.
5 Quare necesse arbitror esse ut plus possit mens quam cupiditas, eo ipso quo cupiditati recte iusteque dominatur.
6 E. Ego quoque ita sentio.
7 A. Quid? virtutem omnem num dubitamus omni vitio sic anteponere, ut virtus quanto melior atque sublimior, tanto firmior invictiorque sit? E. Quis dubitaverit? A. Nullus igitur vitiosus animus virtute armatum animum superat.
8 E. Verissimum est.
9 A. Iam corpore omni qualemlibet animum meliorem potentioremque esse, non te arbitror negaturum.
10 E. Nemo id negat, qui (quod facile est) videt aut substantiam viventem non viventi, aut eam quae vitam dat ei quae accipit, esse praeferendam.
11 A. Multo minus igitur corpus, qualecumque id sit, animum virtute praeditum vincit.
12 E. Evidentissimum est.
13 A. Quid? animus iustus, mensque ius proprium imperiumque custodiens, num potest aliam mentem pari aequitate ac virtute regnantem, ex arce deiicere, atque libidini subiugare? E. Nullo modo; non solum propter eamdem in utraque excellentiam, sed etiam quod a iustitia prior decidet, fietque vitiosa mens, quae aliam facere conabitur, eoque ipso erit infirmior.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.55v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik