Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT XI. - Mens..., . . .
| 1 | In praesentia enim scire possumus quaecumque illa natura sit, quam menti virtute pollenti fas est excellere, iniustam esse nullo modo posse. |
| 2 | Quare ne ista quidem, tametsi habeat potestatem, coget mentem servire libidini. |
| 3 | E. Istud prorsus nemo est qui non sine ulla cunctatione fateatur. |
| 4 | A. Ergo relinquitur ut quoniam regnanti menti compotique virtutis, quidquid par aut praelatum est, non eam facit servam libidinis propter iustitiam; quidquid autem inferius est, non possit hoc facere propter infirmitatem, sicut ea quae inter nos constiterunt docent; nulla res alia mentem cupiditatis comitem faciat, quam propria voluntas et liberum arbitrium. |
| 5 | E. Nihil tam necessarium restare video. |