monumenta.ch > Augustinus > 23. > 24.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XII. - Mortalis vitae poenas qui libidini serviunt, merito patiuntur, etiamsi sapientes nunquam fuerint., 25.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT XII. - Mortalis..., 24.

1 Verum illud quod me maxime movet, cur huiuscemodi acerbissimas poenas patiamur nos, qui certe stulti sumus, nec sapientes unquam fuimus, ut merito haec dicamur perpeti propter desertam virtutis arcem, et electam sub libidine servitutem, quin aperias disputando, si vales, nullo modo tibi differendum esse concesserim.
2 A. Ita istuc dicis, quasi liquido compertum habeas nunquam nos fuisse sapientes: attendis enim tempus ex quo in hanc vitam nati sumus.
3 Sed cum sapientia in animo sit, utrum ante consortium huius corporis alia quadam vita vixerit animus, et an aliquando sapienter vixerit, magna quaestio est, magnum secretum, et suo considerandum loco: neque ideo tamen hoc quod nunc habemus in manibus impeditur, quominus aperiatur ut potest.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.59r

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik