Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT XII. - Mortalis..., 25.
| 1 | Nam quaero abs te, sitne aliqua nobis voluntas. |
| 2 | E. Nescio. |
| 3 | A. Visne hoc scire? E. Et hoc nescio. |
| 4 | A. Nihil ergo deinceps me interroges. |
| 5 | E. Quare? A. Quia roganti tibi respondere non debeo, nisi volenti scire quod rogas. |
| 6 | Deinde nisi velis ad sapientiam pervenire, sermo tecum de huiusmodi rebus non est habendus. |
| 7 | Postremo meus amicus esse non poteris, nisi velis ut bene sit mihi. |
| 8 | Iam vero de te tu ipse videris, utrum tibi voluntas nulla sit beatae vitae tuae. |
| 9 | E. Fateor, negari non potest habere nos voluntatem: perge iam, videamus quid hinc conficias. |
| 10 | A. Faciam: sed dic etiam prius, utrum et bonam voluntatem te habere sentias. |
| 11 | E. Quid est bona voluntas? A. Voluntas qua appetimus recte honesteque vivere, et ad summam sapientiam pervenire. |
| 12 | Modo tu vide utrum rectam honestamque non appetas vitam, aut esse sapiens non vehementer velis, aut certe negare audeas, cum haec volumus, nos habere voluntatem bonam. |
| 13 | E. Nihil horum nego, et propterea me non solum voluntatem, sed etiam bonam voluntatem iam habere confiteor. |
| 14 | A. Quanti pendis, oro te, hanc voluntatem? Numquidnam ei ulla ex parte divitias, aut honores, aut voluptates corporis, aut haec simul omnia conferenda arbitraris? E. Averterit Deus istam sceleratam dementiam. |
| 15 | A. Parumne ergo gaudendum est habere nos quiddam in animo, hanc ipsam dico bonam voluntatem, in cuius comparatione abiectissima sint ea quae commemoravimus, pro quibus adipiscendis multitudinem videmus hominum nullos labores, nulla pericula recusare? E. Gaudendum vero, ac plurimum. |
| 16 | A. Quid? hoc gaudio qui non fruuntur, parvo damno eos affectos putas tanti boni? E. Imo maximo. |