monumenta.ch > Augustinus > 35. > 26.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XII. - Mortalis vitae poenas qui libidini serviunt, merito patiuntur, etiamsi sapientes nunquam fuerint., , 25. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT XII. - Mortalis..., 26.

1 A. Vides igitur iam, ut existimo, in voluntate nostra esse constitutum, ut hoc vel fruamur vel careamus tanto et tam vero bono.
2 Quid enim tam in voluntate, quam ipsa voluntas sita est? Quam quisque cum habet bonam, id certe habet quod terrenis omnibus regnis, voluptatibusque omnibus corporis longe anteponendum sit.
3 Quisquis autem non habet, caret profecto illa re, quam praestantiorem omnibus bonis in potestate nostra non constitutis, sola illi voluntas per seipsam daret.
4 Itaque cum se ipse miserrimum iudicet, si amiserit gloriosam famam, ingentes opes, et quaelibet corporis bona; tu eum non miserrimum iudicabis, etiamsi talibus abundet omnibus, cum iis inhaeret quae amittere facillime potest, neque dum vult habet, caret autem bona voluntate, quae nec comparanda est cum istis, et cum sit tam magnum bonum, velle solum opus est, ut habeatur? E. Verissimum est.
5 A. Iure igitur ac merito stulti homines, tametsi nunquam fuerunt sapientes (hoc enim dubium et occultissimum est), huiuscemodi afficiuntur miseria.
6 E. Assentior.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.60v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik