monumenta.ch > Augustinus > 51. > 45. > 27.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XIII. - Voluntate vitam beatam, voluntate miseram degimus., 28.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT XIII. - Voluntate..., 27.

1 A. Considera nunc utrum tibi videatur esse prudentia appetendarum et vitandarum rerum scientia.
2 E. Videtur.
3 A. Quid? fortitudo nonne illa est animae affectio, qua omnia incommoda et damna rerum non in nostra potestate constitutarum contemnimus? E. Ita existimo.
4 A. Porro temperantia est affectio coercens et cohibens appetitum ab iis rebus quae turpiter appetuntur: an tu aliter putas? E. Imo ita ut dicis sentio.
5 A. Iam iustitiam quid dicamus esse, nisi virtutem qua sua cuique tribuuntur? E. Nulla mihi alia iustitiae notio est.
6 A. Quisquis ergo bonam habens voluntatem, de cuius excellentia iam diu loquimur, hanc unam dilectione amplexetur, qua interim melius nihil habet, hac sese oblectet, hac denique perfruatur et gaudeat, considerans eam et iudicans quanta sit, quamque invito illi eripi vel surripi nequeat; num dubitare poterimus istum adversari rebus omnibus, quae huic uni bono inimicae sunt? E. Necesse est omnino ut adversetur.
7 A. Nullane hunc putamus praeditum esse prudentia, qui hoc bonum appetendum, et vitanda ea quae huic inimica sunt videt? E. Nullo modo mihi videtur hoc posse quisquam sine prudentia.
8 A. Recte: sed cur non huic etiam fortitudinem tribuamus? Illa quippe omnia quae in potestate nostra non sunt, amare iste ac plurimi aestimare non potest.
9 Mala enim voluntate amantur, cui tanquam inimicae charissimo suo bono resistat necesse est.
10 Cum autem non amat haec, non dolet amissa, et omnino contemnit; quod opus esse fortitudinis, dictum atque concessum est.
11 E. Tribuamus sane: non enim intelligo quem fortem verius appellare possim, quam eum qui rebus iis quas neque ut adipiscamur, neque ut obtineamus in nobis situm est, aequo et tranquillo animo caret; quod hunc necessario facere compertum est.
12 A. Vide iam nunc utrum ab eo temperantiam alienare possimus, cum ea sit virtus quae libidines cohibet.
13 Quid autem tam inimicum bonae voluntati est quam libido? Ex quo profecto intelligis istum bonae voluntatis suae amatorem resistere omni modo, atque adversari libidinibus, et ideo iure temperantem vocari.
14 E. Perge; assentior.
15 A. Iustitia restat, quae quomodo desit huic homini, non sane video.
16 Qui enim habet et diligit voluntatem bonam, et obsistit eis, ut dictum est, quae huic inimica sunt, male cuiquam velle non potest.
17 Sequitur ergo ut nemini faciat iniuriam; quod nullo pacto potest, nisi qui sua cuique tribuerit: hoc autem ad iustitiam pertinere cum dicerem, approbasse te, ut puto, meministi.
18 E. Ego vero memini et fateor in hoc homine, qui suam bonam voluntatem magni pendit et diligit, omnes quatuor virtutes quae abs te paulo ante, me assentiente, descriptae sunt, esse compertas.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.61v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik