Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT XIII. - Voluntate..., 28.
| 1 | A. Quid igitur impedit cur huius vitam non concedamus esse laudabilem? E. Nihil prorsus; imo hortantur vel etiam cogunt omnia. |
| 2 | A. Quid? vitam miseram potesne ullo modo non iudicare fugiendam? E. Et magnopere quidem iudico, nihilque aliud agendum existimo. |
| 3 | A. At laudabilem non fugiendam profecto putas. |
| 4 | E. Quin etiam appetendam sedulo existimo. |
| 5 | A. Non ergo misera est quae laudabilis vita est. |
| 6 | E. Hoc utique sequitur. |
| 7 | A. Nihil iam, quantum opinor, difficile tibi ut assentiaris relinquitur, eam scilicet quae misera non est, beatam esse vitam. |
| 8 | E. Manifestissimum est. |
| 9 | A. Placet igitur beatum esse hominem dilectorem bonae voluntatis suae, et prae illa contemnentem quodcumque aliud bonum dicitur, cuius amissio potest accidere etiam cum voluntas tenendi manet. |
| 10 | E. Quidni placeat, quo superiora quae concessimus, necessario trahunt? A. Bene intelligis: sed dic, quaeso, nonne bonam voluntatem suam diligere, et tam magni aestimare quam dictum est, etiam ipsa bona voluntas est? E. Verum dicis. |
| 11 | A. At si hunc beatum recte iudicamus, nonne recte miserum, qui contrariae voluntatis est? E. Rectissime. |
| 12 | A. Quid ergo causae est cur dubitandum putemus, etiamsi nunquam antea sapientes fuimus, voluntate nos tamen laudabilem et beatam vitam, voluntate turpem ac miseram mereri ac degere? E. Fateor huc certis et minime negandis rebus esse perventum. |