monumenta.ch > Augustinus > 9. > 41. > 29. > 13. > 1. > 54. > 31.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XV. - Lex aeterna, lex temporalis in quos et quantum valeant., 32.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT XV. - Lex..., 31.

1 Sed videamus iam quomodo haec ad propositam illam quaestionem de duabus legibus referantur.
2 A. Fiat: sed dic mihi prius, utrum qui recte vivere diligit, eoque ita delectatur, ut non solum ei rectum sit, sed etiam dulce atque iucundum, amet hanc legem, habeatque charissimam, qua videt tributam esse bonae voluntati beatam vitam, malae miseram? E. Amat omnino ac vehementer: nam istam ipsam sequens ita vivit.
3 A. Quid? cum hanc amat, mutabile aliquid amat ac temporale, an stabile ac sempiternum? E. Aeternum sane atque incommutabile.
4 A. Quid illi qui in mala voluntate perseverantes, nihilominus beati esse cupiunt? possuntne amare istam legem, qua talibus hominibus miseria merito rependitur? E. Nullo modo, arbitror.
5 A. Nihilne amant aliud? E. Imo plurima; ea scilicet in quibus adipiscendis vel retinendis mala voluntas illa persistit.
6 A. Opinor te dicere divitias, honores, voluptates, et pulchritudinem corporis, caeteraque omnia quae possunt et volentes non adipisci, et amittere inviti.
7 E. Ista ipsa sunt.
8 A. Num haec aeterna esse censes, cum temporis volubilitati videas obnoxia? E. Quis hoc vel dementissimus senserit? A. Cum igitur manifestum sit alios esse homines amatores rerum aeternarum, alios temporalium, cumque duas leges esse convenerit, unam aeternam, aliam temporalem; si quid aequitatis sapis, quos istorum iudicas aeternae legi, quos temporali esse subdendos? E. Puto in promptu esse quod quaeris: nam beatos illos ob amorem ipsorum aeternorum sub aeterna lege agere existimo; miseris vero temporalis imponitur.
9 A. Recte iudicas, dummodo illud inconcussum teneas, quod apertissime iam ratio demonstravit, eos qui temporali legi serviunt, non esse posse ab aeterna liberos; unde omnia quae iusta sunt, iusteque variantur, exprimi diximus: eos vero qui legi aeternae per bonam voluntatem haerent, temporalis legis non indigere, satis, ut apparet, intelligis.
10 E. Teneo quod dicis.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.66v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik