monumenta.ch > Augustinus > 19. > 32.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XV. - Lex aeterna, lex temporalis in quos et quantum valeant., , 31. <<<     >>> 33.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT XV. - Lex..., 32.

1 A. Iubet igitur aeterna lex avertere amorem a temporalibus, et eum mundatum convertere ad aeterna.
2 E. Iubet vero.
3 A. Quid deinde censes temporalem iubere, nisi ut haec quae ad tempus nostra dici possunt, quando eis homines cupiditate inhaerent, eo iure possideant, quo pax et societas humana servetur, quanta in his rebus servari potest? Ea sunt autem: primo, hoc corpus, et eius quae vocantur bona, ut integra valetudo, acumen sensuum, vires, pulchritudo, et si qua sunt caetera, partim necessaria bonis artibus, et ideo pluris pensanda, partim viliora.
4 Deinde libertas, quae quidem nulla vera est, nisi beatorum, et legi aeternae adhaerentium: sed eam nunc libertatem commemoro, qua se liberos putant qui dominos homines non habent, et quam desiderant ii qui a dominis hominibus manumitti volunt.
5 Deinde parentes, fratres, coniux, liberi, propinqui, affines, familiares, et quicumque nobis aliqua necessitudine adiuncti sunt.
6 Ipsa denique civitas, quae parentis loco haberi solet; honores etiam et laudes, et ea quae dicitur gloria popularis.
7 Ad extremum pecunia, quo uno nomine continentur omnia quorum iure domini sumus, et quorum vendendorum aut donandorum habere potestatem videmur.
8 Horum omnium quemadmodum lex illa sua cuique distribuat, difficile et longum est explicare, et plane ad id quod proposuimus non necessarium.
9 Satis est enim videre non ultra porrigi huius legis potestatem in vindicando, quam ut haec vel aliquid horum adimat atque auferat ei quem punit.
10 Metu coercet ergo, et ad id quod vult, torquet ac retorquet miserorum animos, quibus regendis accommodata est.
11 Dum enim haec amittere timent, tenent in his utendis quemdam modum aptum vinculo civitatis, qualis ex huiuscemodi hominibus constitui potest.
12 Non autem ulciscitur peccatum cum amantur ista, sed cum aliis per improbitatem auferuntur.
13 Quamobrem vide utrum iam perventum sit ad id quod infinitum putabas.
14 Institueramus enim quaerere, quatenus habeat ius ulciscendi ea lex qua populi terreni civitatesque gubernantur.
15 E. Video perventum.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.67v