monumenta.ch > Augustinus > 68. > 33.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XV. - Lex aeterna, lex temporalis in quos et quantum valeant., , 32. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT XV. - Lex..., 33.

1 A. Vides ergo etiam illud, quod poena non esset, sive quae per iniuriam, sive quae per talem vindictam infertur hominibus, si eas res quae invito auferri possunt, non amarent? E. Id quoque video.
2 A. Cum igitur eisdem rebus alius male, alius bene utatur; et is quidem qui male, amore his inhaereat atque implicetur, scilicet subditus eis rebus quas ei subditas esse oportebat, et ea bona sibi constituens, quibus ordinandis beneque tractandis ipse esse utique deberet bonum: ille autem qui recte his utitur, ostendat quidem bona esse, sed non sibi; non enim eum bonum melioremve faciunt, sed ab eo potius fiunt: et ideo non eis amore agglutinetur, neque velut membra sui animi faciat, quod fit amando, ne cum resecari coeperint, eum cruciatu ac tabe foedent; sed eis totus superferatur, et habere illa atque regere, cum opus est, paratus, et amittere ac non habere paratior: cum ergo haec ita sint, num aut argentum et aurum propter avaros accusandum putas, aut cibos propter voraces, aut vinum propter ebriosos, aut muliebres formas propter scortatores et adulteros, atque hoc modo caetera, cum praesertim videas et igne bene uti medicum, et pane scelerate veneficum? E. Verissimum est, non res ipsas, sed homines qui eis male utuntur esse culpandos.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.67v