monumenta.ch > Augustinus > 34.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XVI. - Epilogus tractatae quaestionis., 35.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT XVI. - Epilogus..., 34.

1 A. Recte: sed quoniam et quid valeat aeterna lex, ut opinor, videre iam coepimus, et quantum lex temporalis in vindicando progredi possit, inventum est; et rerum duo genera, aeternarum et temporalium, duoque rursus hominum, aliorum aeternas, aliorum temporales sequentium et diligentium, satis aperteque distincta sunt: quid autem quisque sectandum et amplectendum eligat, in voluntate esse positum constitit ; nullaque re de arce dominandi, rectoque ordine mentem deponi, nisi voluntate: et est manifestum, non rem ullam, cum ea quisque male utitur, sed ipsum male utentem esse arguendum: referamus nos, si placet, ad quaestionem in exordio huius sermonis propositam, et videamus utrum soluta sit; nam quaerere institueramus quid sit male facere, et propter hoc omnia quae dicta sunt, diximus.
2 Quocirca licet nunc animadvertere et considerare, utrum sit aliud male facere, quam neglectis rebus aeternis, quibus per seipsam mens fruitur, et per seipsam percipit, et quas amans amittere non potest, temporalia et quae per corpus hominis partem vilissimam sentiuntur, et nunquam esse certa possunt, quasi magna et miranda sectari.
3 Nam hoc uno genere omnia malefacta, id est peccata, mihi videntur includi.
4 Tibi autem quid videatur, exspecto cognoscere.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.67v