monumenta.ch > Augustinus > 35.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT XVI. - Epilogus tractatae quaestionis., , 34. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER PRIMUS. In quo mota..., CAPUT XVI. - Epilogus..., 35.

1 E. Est ita ut dicis, et assentior, omnia peccata hoc uno genere contineri, cum quisque avertitur a divinis vereque manentibus, et ad mutabilia atque incerta convertitur.
2 Quae quanquam in ordine suo recte locata sint, et suam quamdam pulchritudinem peragant; perversi tamen animi est et inordinati, eis sequendis subiici, quibus ad nutum suum ducendis potius divino ordine ac iure praelatus est.
3 Et illud simul mihi videre iam videor absolutum atque compertum, quod post illam quaestionem, quid sit male facere, deinceps quaerere institueramus, unde male faciamus.
4 Nisi enim fallor, ut ratio tractata monstravit, id facimus ex libero voluntatis arbitrio.
5 Sed quaero utrum ipsum liberum arbitrium, quo peccandi facultatem habere convincimur, oportuerit nobis dari ab eo qui nos fecit.
6 Videmur enim non fuisse peccaturi, si isto careremus; et metuendum est ne hoc modo Deus etiam malefactorum nostrorum auctor existimetur.
7 A. Nullo modo istuc timueris: sed ut diligentius requiratur, aliud tempus sumendum est.
8 Nam haec sermocinatio modum terminumque iam desiderat; qua velim credas magnarum abditarumque rerum inquirendarum quasi fores esse pulsatas.
9 In quarum penetralia cum Deo duce venire coeperimus, iudicabis profecto quantum inter hanc disputationem, et eas quae sequuntur intersit, quantumque illae praestent, non modo investigationis sagacitate, sed etiam maiestate rerum, et clarissima luce veritatis: pietas tantum adsit, ut nos divina providentia cursum quem instituimus, tenere et perficere permittat.
10 E. Cedo voluntati tuae, et ei meam iudicio et voto libentissime adiungo.
Augustinus HOME

ubbB_VIII_0009.67v

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik