monumenta.ch > Augustinus > 10. > 1.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT PRIMUM. - Libertas, qua peccatur, cur a Deo data., 2.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT PRIMUM. - Libertas,..., 1.

1 E. Iam, si fieri potest, explica mihi quare dederit Deus homini liberum voluntatis arbitrium: quod utique si non accepisset, peccare non posset.
2 A. Iam enim certum tibi atque cognitum est, Deum dedisse homini hoc, quod dari debuisse non putas? E. Quantum in superiori libro intelligere mihi visus sum, et habemus liberum voluntatis arbitrium, et non nisi eo peccamus.
3 A. Ego quoque memini iam nobis id factum esse perspicuum.
4 Sed nunc interrogavi utrum hoc quod nos habere, et quo nos peccare manifestum est, Deum nobis dedisse scias.
5 E. Nullum alium puto.
6 Ab ipso enim sumus; et sive peccantes, sive recte agentes, ab illo poenam meremur aut praemium.
7 A. Hoc quoque utrum liquido noveris, an auctoritate commotus libenter etiam incognitum credas, cupio scire.
8 E. Auctoritati quidem me primum de hac re credidisse confirmo.
9 Sed quid verius quam omne bonum ex Deo esse, et omne iustum bonum esse, et peccantibus poenam recteque facientibus praemium iustum esse? Ex quo conficitur a Deo affici, et peccantes miseria, et recte facientes beatitate.
Augustinus HOME