monumenta.ch > Augustinus > 18. > 22. > 24. > 6. > 1. > 12. > 15. > 31. > 17. > 9. > 27. > 3. > 6. > 28. > 15. > 13. > 18. > 42. > 13. > 16. > 17. > 19. > 22. > 27. > . . . > 26. > 24. > 8. > 3. > 34. > 20. > 25. > 1. > 4. > 14. > 20. > 33. > 17. > 11. > 15. > 21. > 63. > 11. > 32. > 37. > 74. > 10. > 50. > . . . > 47. > 35. > 8. > 66. > 23. > 45. > 53. > 4. > 7. > 29. > 2. > 24. > 71. > 44. > 19. > 12. > 39. > 77. > 29. > 69. > 26. > 10. > 22. > 27. > 55. > 3. > 70. > 23. > 59. > 25. > 2. > 7. > 65. > 13. > 34. > 32. > 76. > 16. > 30. > 52. > 49. > 35. > 10. > 68. > 47. > 58. > 62. > 45. > 33. > 9. > 41. > 51. > 31. > 7. > 73. > 4. > . . . > 28. > 14. > 43. > 23. > 50. > 28. > 57. > 44. > 61. > 25. > 54. > 35. > 21. > 26. > 5. > 2.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT PRIMUM. - Libertas, qua peccatur, cur a Deo data., , 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT PRIMUM. - Libertas,..., 2.

1 A. Nihil resisto: sed quaero illud alterum, quomodo noveris nos ab ipso esse.
2 Neque enim hoc nunc, sed ab ipso nos vel poenam, vel praemium mereri explicasti.
3 E. Hoc quoque non aliunde video esse manifestum, nisi quod iam constat Deum vindicare peccata.
4 Siquidem ab illo est omnis iustitia.
5 Non enim ut alicuius est bonitatis alienis praestare beneficia ita iustitiae vindicare in alienos.
6 Unde manifestum est ad eum nos pertinere, quia non solum in nos benignissimus in praestando, sed etiam iustissimus in vindicando est.
7 Deinde ex eo quod ego posui, tuque concessisti, omne bonum ex Deo esse, etiam hominem ex Deo esse intelligi potest.
8 Homo enim ipse in quantum homo est, aliquod bonum est; quia recte vivere, cum vult, potest.
Augustinus HOME