Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT PRIMUM. - Libertas,..., 3.
| 1 | A. Plane si haec ita sunt, soluta quaestio est quam proposuisti. |
| 2 | Si enim homo aliquod bonum est, et non posset, nisi cum vellet, recte facere, debuit habere liberam voluntatem, sine qua recte facere non posset. |
| 3 | Non enim quia per illam etiam peccatur, ad hoc eam Deum dedisse credendum est. |
| 4 | Satis ergo causae est cur dari debuerit, quoniam sine illa homo recte non potest vivere. |
| 5 | Ad hoc autem datam vel hinc intelligi potest, quia si quis ea usus fuerit ad peccandum, divinitus in eum vindicatur. |
| 6 | Quod iniuste fieret, si non solum ut recte viveretur, sed etiam ut peccaretur, libera esset voluntas data. |
| 7 | Quomodo enim iuste vindicaretur in eum, qui ad hanc rem usus esset voluntate, ad quam rem data est? Nunc vero Deus cum peccantem punit, quid videtur tibi aliud dicere nisi, Cur non ad eam rem usus es libera voluntate, ad quam tibi eam dedi, hoc est ad recte faciendum? Deinde illud bonum, quo commendatur ipsa iustitia in damnandis peccatis recteque factis honorandis, quomodo esset, si homo careret libero voluntatis arbitrio? Non enim aut peccatum esset, aut recte factum, quod non fieret voluntate. |
| 8 | Ac per hoc et poena iniusta esset et praemium, si homo voluntatem non haberet liberam. |
| 9 | Debuit autem et in supplicio, et in praemio esse iustitia; quoniam hoc unum est bonorum quae sunt ex Deo. |
| 10 | Debuit igitur Deus dare homini liberam voluntatem. |