monumenta.ch > Augustinus > 18. > 22. > 24. > 6. > 1. > 12. > 15. > 31. > 17. > 9. > 27. > 3. > 6. > 28. > 15. > 13. > 18. > 42. > 13. > 16. > 17. > 19. > 22. > 27. > . . . > 26. > 24. > 8. > 3. > 34. > 20. > 25. > 1. > 4. > 14. > 20. > 33. > 17. > 11. > 15. > 21. > 63. > 11. > 32. > 37. > 74. > 10. > 50. > . . . > 47. > 35. > 8. > 66. > 23. > 45. > 53. > 4. > 7. > 29. > 2. > 24. > 71. > 44. > 19. > 12. > 39. > 77. > 29. > 69. > 26. > 10. > 22. > 27. > 55. > 3. > 70. > 23. > 59. > 25. > 2. > 7. > 65. > 13. > 34. > 32. > 76. > 16. > 30. > 52. > 49. > 35. > 10. > 68. > 47. > 58. > 62. > 45. > 33. > 9. > 41. > 51. > 31. > 7. > 73. > 4.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT II. - Obiectio: Liberum arbitrium, si ad bonum datum est, quomodo ad malum flexile., 5.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT II. - Obiectio:..., 4.

1 E. Iam concedo eam Deum dedisse.
2 Sed nonne tibi videtur, quaeso te, si ad recte faciendum data est, quod non debuerit ad peccandum posse converti? sic ut ipsa iustitia quae data est homini ad bene vivendum: numquid enim potest quispiam per iustitiam suam male vivere? Sic nemo posset per voluntatem peccare, si voluntas data esset ad recte faciendum.
3 A. Donabit quidem Deus, ut spero, ut tibi valeam respondere, vel potius ut ipse tibi eadem, quae summa omnium magistra est, veritate intus docente respondeas.
4 Sed paulisper mihi volo dicas, si id quod abs te quaesiveram, certum et cognitum tenes, Deum nobis dedisse liberam voluntatem, utrum oporteat dicere dari non debuisse, quod dedisse confitemur Deum.
5 Si enim incertum est utrum dederit, recte quaerimus utrum bene sit data, ut cum invenerimus bene datam esse, inveniatur etiam illum dedisse, a quo homini data sunt omnia bona: si autem invenerimus non bene datam esse, non eum dedisse intelligamus, quem culpare nefas est.
6 Si vero certum est quod ipse illam dederit, oportet fateamur, quoquo modo data est, neque non dari, neque aliter dari eam debuisse quam data est.
7 Ille enim dedit, cuius factum recte reprehendi nullo pacto potest.
Augustinus HOME