monumenta.ch > Augustinus > 11. > 13. > 5.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT II. - Obiectio: Liberum arbitrium, si ad bonum datum est, quomodo ad malum flexile., , 4. <<<     >>> 6.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT II. - Obiectio:..., 5.

1 E. Quanquam haec inconcussa fide teneam, tamen quia cognitione nondum teneo, ita quaeramus quasi omnia incerta sint.
2 Video enim ex hoc quod incertum est, utrum ad recte faciendum voluntas libera data sit, cum per illam etiam peccare possimus, fieri etiam illud incertum, utrum dari debuerit.
3 Si enim incertum est ad recte faciendum datam esse, incertum est etiam dari debuisse: ac per hoc etiam utrum eam Deus dederit, incertum erit; quia si incertum est dari debuisse, incertum est ab eo datam esse, quem nefas est credere dedisse aliquid quod dari non debuit.
4 A. Illud saltem tibi certum est, Deum esse.
5 E. Etiam hoc non contemplando, sed credendo inconcussum teneo.
6 A. Si quis ergo illorum insipientium, de quibus scriptum est, Dixit insipiens in corde suo, Non est Deus , hoc tibi diceret, nec vellet tecum credere quod credis, sed cognoscere utrum vera credideris; relinqueresne hominem, an aliquo modo, quod inconcussum tenes, persuadendum esse arbitrareris; praesertim si ille non obluctari pervicaciter, sed studiose id vellet agnoscere? E. Hoc quod ultimum posuisti, satis me admonet quid ei respondere deberem.
7 Certe enim quamvis esset absurdissimus, concederet mihi, cum doloso et pervicaci de nulla omnino et maxime de re tanta, non esse disserendum.
8 Quo concesso, prior mecum ageret, ut sibi crederem bono animo eum istuc quaerere, neque aliquid in se, quod ad rem hanc attinet, doli ac pervicaciae latere.
9 Tum ego demonstrarem, quod cuivis facillimum puto, quanto esset aequius, cum sibi de occultis animi sui quae ipse nosset, vellet alterum credere qui non nosset, ut etiam ipse tantorum virorum Libris, qui se cum Filio Dei vixisse testatum Litteris reliquerunt, esse Deum crederet; quia et ea se vidisse scripserunt, quae nullo modo fieri possent, si non esset Deus; et nimium stultus esset, si me reprehenderet quod illis crediderim, qui sibi vellet ut crederem.
10 Iam vero quod recte reprehendere non valeret, nullo modo reperiret cur etiam nollet imitari.
11 A. Si ergo utrum sit Deus, satis esse existimas, quod non temere tantis viris credendum esse iudicavimus; cur non, quaeso te, de iis quoque rebus, quas tanquam incertas et plane incognitas quaerere instituimus, similiter putas eorumdem virorum auctoritati sic esse credendum, ut de investigatione earum nihil amplius laboremus? E. Sed nos id quod credimus, nosse et intelligere cupimus.
Augustinus HOME