monumenta.ch > Augustinus > 63. > 18. > 39. > 38. > 11. > 6.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT II. - Obiectio: Liberum arbitrium, si ad bonum datum est, quomodo ad malum flexile., , 5. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT II. - Obiectio:..., 6.

1 A. Recte meministi, quod etiam in exordio superioris disputationis a nobis positum esse (Lib. 1, cap. 2), negare non possumus.
2 Nisi enim aliud esset credere, et aliud intelligere, et primo credendum esset, quod magnum et divinum intelligere cuperemus, frustra propheta dixisset, Nisi credideritis, non intelligetis .
3 Ipse quoque Dominus noster et dictis et factis ad credendum primo hortatus est, quos ad salutem vocavit.
4 Sed postea cum de ipso dono loqueretur, quod erat daturus credentibus, non ait, Haec est autem vita aeterna ut credant; sed, Haec est, inquit, vita aeterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Iesum Christum (Ioan. XVII, 3) .
5 Deinde iam credentibus dicit, Quaerite et invenietis : nam neque inventum dici potest, quod incognitum creditur; neque quisquam inveniendo Deo fit idoneus, nisi antea crediderit quod est postea cogniturus.
6 Quapropter Domini praeceptis obtemperantes quaeramus instanter.
7 Quod enim hortante ipso quaerimus, eodem ipso demonstrante inveniemus, quantum haec in hac vita, et a nobis talibus inveniri queunt: nam et a melioribus etiam dum has terras incolunt, et certe a bonis et piis omnibus post hanc vitam, evidentius atque perfectius ista cerni obtinerique credendum est; et nobis ita fore sperandum est, et ista contemptis terrenis et humanis, omni modo desideranda et diligenda sunt.
Augustinus HOME