monumenta.ch > Augustinus > 51. > 45. > 27. > 40. > 17. > 17. > 47. > 12. > 7.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT III. - Deum esse ut manifestum evadat, disquiritur quid sit in homine praestantissimum., 8.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT III. - Deum..., 7.

1 Quaeramus autem hoc ordine, si placet: primum, quomodo manifestum est Deum esse; deinde, utrum ab illo sint quaecumque in quantumcumque sunt bona; postremo, utrum in bonis numeranda sit voluntas libera.
2 Quibus compertis satis apparebit, ut opinor, utrum recte homini data sit.
3 Quare prius abs te quaero, ut de manifestissimis capiamus exordium; utrum tu ipse sis.
4 An tu fortasse metuis, ne in hac interrogatione fallaris, cum utique si non esses, falli omnino non posses? E. Perge potius ad caetera.
5 A. Ergo quoniam manifestum est esse te, nec tibi aliter manifestum esset, nisi viveres, id quoque manifestum est, vivere te: intelligisne ista duo esse verissima? E. Prorsus intelligo.
6 A. Ergo etiam hoc tertium manifestum est, hoc est intelligere te.
7 E. Manifestum.
8 A. Quid in his tribus tibi videtur excellere? E. Intelligentia.
9 A. Cur tibi hoc videtur? E. Quia cum tria sint haec, esse, vivere, intelligere; et lapis est, et pecus vivit, nec tamen lapidem puto vivere, aut pecus intelligere; qui autem intelligit, eum et esse et vivere certissimum est: quare non dubito id excellentius iudicare, cui omnia tria insunt, quam id cui duo vel unum desit.
10 Nam quod vivit, utique et est, sed non sequitur ut etiam intelligat: qualem vitam esse pecoris arbitror.
11 Quod autem est, non utique consequens est ut et vivat et intelligat: nam esse cadavera possum fateri, vivere autem nullus dixerit.
12 Iamvero quod non vivit, multo minus intelligit.
13 A. Tenemus igitur horum trium duo deesse cadaveri, unum pecori, nihil homini.
14 E. Verum est.
15 A. Tenemus etiam id esse in his tribus praestantius, quod homo cum duobus caeteris habet, id est intelligere, quod habentem sequitur et esse et vivere.
16 E. Tenemus sane.
Augustinus HOME