Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT III. - Deum..., 8.
| 1 | A. Dic mihi iam utrum illos vulgatissimos corporis sensus habere te noveris, videndi, et audiendi, et olfaciendi, et gustandi, et tangendi. |
| 2 | E. Novi. |
| 3 | A. Quid putas pertinere ad videndi sensum? id est, quid putas nos videndo sentire? E. Quaecumque corporalia. |
| 4 | A. Num etiam dura et mollia videndo sentimus? E. Non. A. Quid ergo proprie ad oculos pertinet, quod per eos sentimus? E. Color. |
| 5 | A. Quid ad aures? E. Sonus. |
| 6 | A. Quid ad olfactum? E. Odor. |
| 7 | A. Quid ad gustum? E. Sapor. |
| 8 | A. Quid ad tactum? E. Molle vel durum, lene vel asperum, et multa talia. |
| 9 | A. Quid? corporum formas, magnas, breves, quadras, rotundas, et si quid huiusmodi est, nonne et tangendo et videndo sentimus, et ideo nec visui proprie, nec tactui tribui possunt, sed utrique? E. Intelligo. |
| 10 | A. Intelligis ergo et quaedam singulos sensus habere propria, de quibus renuntient, et quaedam quosdam habere communia? E. Et hoc intelligo. |
| 11 | A. Quid igitur ad quemque sensum pertineat, et quid inter se vel omnes vel quidam eorum communiter habeant, num possumus ullo eorum sensu diiudicare? E. Nullo modo, sed quodam interiore ista diiudicantur. |
| 12 | A. Num fortasse ipsa est ratio, qua bestiae carent? nam, ut opinor, ratione ista comprehendimus, et ita sese habere cognoscimus. |
| 13 | E. Magis nos arbitror ratione comprehendere esse interiorem quemdam sensum, ad quem ab istis quinque notissimis cuncta referantur. |
| 14 | Namque aliud est quo videt bestia, aliud quo ea quae videndo sentit, vel vitat vel appetit: ille enim sensus in oculis est, ille autem intus in ipsa anima; quo non solum ea quae videntur, sed etiam quae audiuntur, quaeque caeteris capiuntur corporis sensibus, vel appetunt animalia delectata et assumunt, vel offensa devitant et respuunt. |
| 15 | Hic autem nec visus, nec auditus, nec olfactus, nec gustatus, nec tactus dici potest, sed nescio quid aliud quod omnibus communiter praesidet. |
| 16 | Quod cum ratione comprehendamus, ut dixi, hoc ipsum tamen rationem vocare non possum; quoniam et bestiis inesse manifestum est. |