Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT III. - Deum..., 9.
| 1 | A. Agnosco istud quidquid est, et eum interiorem sensum appellare non dubito. |
| 2 | Sed nisi et istum transeat, quod ad nos refertur a sensibus corporis, pervenire ad scientiam non potest. |
| 3 | Quidquid enim scimus, id ratione comprehensum tenemus. |
| 4 | Scimus autem, ut de caeteris taceam, nec colores auditu, nec voces visu posse sentiri. |
| 5 | Et cum hoc scimus, nec oculis, nec auribus scimus, neque illo sensu interiore, quo nec bestiae carent. |
| 6 | Non enim credendum est eas nosse, nec auribus sentiri lucem, nec oculis vocem; quoniam ista nonnisi rationali animadversione et cogitatione discernimus. |
| 7 | E. Non possum dicere hoc me habere perceptum. |
| 8 | Quid si enim sensu illo interiore, quo eas non carere concedis, hoc quoque diiudicant, nec colores auditu nec visu voces posse sentiri? A. Num etiam putas eas posse discernere, ab invicem colorem qui sentitur, et sensum qui in oculo est, et interiorem illum sensum apud animam, et rationem qua ista singillatim definiuntur et dinumerantur? E. Nullo modo. |
| 9 | A. Quid? ista ratio posset haec quatuor discernere ab invicem et definitionibus terminare, nisi ad eam referretur et color per oculorum sensum, et ipse rursus per illum interiorem qui ei praesidet, et idem interior per seipsum, si tamen iam nihil aliud interpositum est? E. Non video quomodo aliter posset. |
| 10 | A. Quid? hoc videsne, sensu oculorum colorem sentiri, eumdem autem sensum eodem sensu non sentiri? Non enim quo sensu colorem vides, hoc eodem vides etiam ipsum videre. |
| 11 | E. Non omnino. |
| 12 | A. Enitere etiam ista diiudicare: nam credo te non negare aliud colorem esse, et aliud colorem videre, et item aliud etiam, cum color non subest, habere sensum quo videri posset, si subesset. |
| 13 | E. Discerno et ista, et inter se differre concedo. |
| 14 | A. Num horum trium quidquam vides oculis, nisi colorem? E. Nihil aliud. |
| 15 | A. Dic ergo unde videas alia duo; non enim ea non visa posses discernere. |
| 16 | E. Nescio quid aliud; esse scio, nihil amplius. |
| 17 | A. Nescis igitur utrum iam ipsa sit ratio, an illa vita sit quam sensum interiorem vocamus praecellentem sensibus corporis, an aliquid aliud? E. Nescio. |
| 18 | A. Illud tamen scis, ea definiri nisi ratione non posse; neque rationem id facere, nisi de iis quae sibi examinanda offeruntur. |
| 19 | E. Certum est. |
| 20 | A. Quidquid igitur est aliud quo sentiri potest omne quod scimus, ministerium rationis est, cui offert et renuntiat quidquid attingit, ut ea quae sentiuntur discerni suis finibus possint, et non sentiendo tantum, sed etiam sciendo comprehendi. |
| 21 | E. Ita est. |
| 22 | A. Quid? ipsa ratio quae ministros suos, et ea quae suggerunt, discernit ab invicem, et item quid inter haec et seipsam distet, agnoscit, seque illis praepotentiorem esse confirmat; num alia re seipsam nisi seipsa, id est ratione comprehendit? an aliter scires te habere rationem, nisi id ratione perciperes? E. Verissimum est. |
| 23 | A. Quoniam ergo cum colorem sentimus, non itidem sensu ipso nos sentire etiam sentimus; neque cum audimus sonum, nostrum etiam audimus auditum; neque cum olfacimus rosam, olet nobis aliquid et ipse olfactus; neque quidquam gustantibus sapit in ore ipse gustus; nec tangentes aliquid, ipsum etiam tangendi sensum possumus tangere: manifestum est quinque istos sensus nullo eorum sensu posse sentiri, quamvis eis corporalia quaeque sentiantur. |
| 24 | E. Manifestum est. |