Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT V. - Sensus..., 11.
| 1 | E. Quantum memini, trium illarum quaestionum quas paulo ante ad contexendum ordinem huius disputationis posuimus, nunc prima versatur, id est, quomodo manifestum fieri possit, quamvis tenacissime firmissimeque credendum sit, Deum esse. |
| 2 | A. Recte hoc tenes: sed etiam illud diligenter tenere te volo, cum de teipso quaererem utrum te esse noveris, non solum hoc, sed etiam alia duo nobis apparuisse quod noveris. |
| 3 | E. Id quoque teneo. |
| 4 | A. Nunc ergo vide ad quam rem istarum trium intelligas pertinere omne quod corporis sensus attingit; id est, in quo rerum genere tibi ponendum videatur, quidquid vel oculorum, vel alio quolibet corporis instrumento noster sensus attingit: utrum in eo quod tantum est, an in eo quod etiam vivit, an in eo quod etiam intelligit. |
| 5 | E. In eo quod tantum est. |
| 6 | A. Quid? ipsum sensum in quo genere trium horum esse censes? E. In eo quod vivit. |
| 7 | A. Quid igitur horum duorum melius esse iudicas? sensum ipsum, an quod sensus attingit? E. Sensum scilicet. |
| 8 | A. Quare? E. Quia melius est id quod etiam vivit, quam id quod tantum est. |