Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT V. - Sensus..., 12.
| 1 | A. Quid? illum sensum interiorem, quem quidem infra rationem, et adhuc nobis communem cum bestiis superius indagavimus, dubitabisne huic sensui praeponere quo corpus attingimus, et quem iam ipsi corpori praeponendum esse dixisti? E. Nullo modo dubitaverim. |
| 2 | A. Etiam hoc cur non dubites, volo abs te audire. |
| 3 | Non enim poteris dicere hunc sensum interiorem iam in eo genere trium illorum esse ponendum, quod etiam intelligit, sed adhuc in eo quod et est et vivit, etiamsi intellectu caret: iste enim sensus inest et bestiis, quibus intellectus non inest. |
| 4 | Quae cum ita sint, quaero cur praeponas sensum interiorem huic sensui quo corporalia sentiuntur, cum sit uterque in eo genere quod vivit. |
| 5 | Sensum autem istum qui corpora attingit, ideo praeposuisti corporibus, quia illa sunt in eo genere quod tantum est, iste vero in eo quod etiam vivit: in quo cum et ille interior reperiatur, cur eum meliorem putes dic mihi. |
| 6 | Si enim dixeris, quia ille istum sentit, non te credo inventurum regulam qua figere possimus, omne sentiens melius esse quam id quod ab eo sentitur, ne fortassis ex hoc etiam cogamur dicere, omne intelligens melius esse quam id quod ab eo intelligitur. |
| 7 | Hoc enim falsum est; quia homo intelligit sapientiam, et non est melior quam ipsa sapientia. |
| 8 | Quamobrem vide qua causa tibi visum sit, sensum interiorem huic sensui quo sentimus corpora, esse praeferendum. |
| 9 | E. Quia moderatorem et iudicem quemdam huius illum esse cognosco. |
| 10 | Nam et si quid huic in officio suo defuerit, ille tanquam debitum a ministro flagitat, sicut paulo ante disputatum est. |
| 11 | Non enim se videre, aut non videre sensus oculi videt, et quia non videt, non potest quid sibi desit, aut quid satis sit iudicare; sed ille interior, quo admonetur et anima bestiae aperire oculum clausum, et quod deesse sentit implere. |
| 12 | Nulli autem dubium est eum qui iudicat, eo de quo iudicat esse meliorem. |
| 13 | A. Cernis ergo istum etiam corporis sensum de corporibus quodammodo iudicare? Ad illum enim pertinet voluptas et dolor, cum vel leniter vel aspere corpore attingitur. |
| 14 | Nam sicut ille interior quid desit vel satis sit oculorum sensui iudicat; sic ipse sensus oculorum quid desit, vel satis sit coloribus iudicat. |
| 15 | Item sicut ille interior de auditu nostro iudicat, utrum minus an sufficienter intentus sit; sic iudicat auditus ipse de vocibus, quid earum leniter influat, aut aspere perstrepat. |
| 16 | Non necesse est caeteros sensus corporis persequi: iam enim, ut opinor, animadvertis quid velim dicere, ita scilicet sensum illum interiorem de istis corporis sensibus iudicare, cum eorum et integritatem probat, et debitum flagitat, quemadmodum et ipsi corporis sensus de corporibus iudicant, assumentes in eis lenem tactum, reiicientesque contrarium. |
| 17 | E. Cerno sane, et verissima esse consentio. |