monumenta.ch > Augustinus > 11. > 13.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT VI. - Ratio caeteris in homine praestat; qua si quid praestantius, Deus est., 14.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT VI. - Ratio..., 13.

1 A. Attende iam utrum ratio etiam de hoc interiore sensu iudicet.
2 Iam enim non quaero utrum eam meliorem illo esse dubites, quia non dubito id te iudicare: quanquam ne id quidem iam quaerendum putem, utrum de isto sensu iudicet ratio.
3 Namque in iis ipsis quae infra eam sunt, id est in corporibus et in sensibus corporis et isto interiore sensu, quomodo sit aliud alio melius, et quam sit illis praestantior ipsa, quae tandem, nisi ipsa renuntiat? quod profecto nullo modo posset, nisi de his ipsa iudicaret.
4 E. Manifestum est.
5 A. Cum ergo eam naturam quae tantum est, nec vivit nec intelligit, sicuti est corpus exanime, praecedat ea natura quae non tantum est, sed etiam vivit, nec intelligit, sicuti est anima bestiarum; et rursus hanc praecedat ea quae simul et est et vivit et intelligit, sicut in homine mens rationalis; num arbitraris in nobis, id est in iis quibus natura nostra completur ut homines simus, aliquid inveniri posse praestantius, quam hoc quod in his tribus tertio loco posuimus? Nam et corpus nos habere manifestum est, et vitam quamdam qua ipsum corpus animatur atque vegetatur, quae duo etiam in bestiis agnoscimus, et tertium quiddam quasi animae nostrae caput aut oculum, aut si quid congruentius de ratione atque intelligentia dici potest, quam non habet natura bestiarum.
6 Quare vide, obsecro, utrum aliquid invenire possis, quod sit in natura hominis ratione sublimius.
7 E. Nihil omnino melius video.
Augustinus HOME