monumenta.ch > Augustinus > 15. > 12. > 26. > 21. > 16. > 14.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT VI. - Ratio caeteris in homine praestat; qua si quid praestantius, Deus est., , 13. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT VI. - Ratio..., 14.

1 A. Quid si aliquid invenire potuerimus, quod non solum esse non dubites, sed etiam ipsa nostra ratione praestantius? dubitabisne illud quidquid est, Deum dicere? E. Non continuo, si quid melius quam id quod in mea natura optimum est, invenire potuero, Deum esse dixerim.
2 Non enim mihi placet Deum appellare, quo mea ratio est inferior, sed quo nullus est superior.
3 A. Ita plane: nam ipse huic tuae rationi dedit, tam de se pie vereque sentire.
4 Sed, quaeso te, si non inveneris esse aliquid supra nostram rationem, nisi quod aeternum atque incommutabile est, dubitabisne hunc Deum dicere? Nam et corpora mutabilia esse cognoscis; et ipsam vitam qua corpus animatur, per affectus varios mutabilitate non carere manifestum est; et ipsa ratio cum modo ad verum pervenire nititur, modo non nititur, et aliquando pervenit, aliquando non pervenit, mutabilis esse profecto convincitur.
5 Quae si nullo adhibito corporis instrumento, neque per tactum, neque per gustatum, neque per olfactum, neque per aures, neque per oculos, neque per ullum sensum se inferiorem, sed per seipsam cernit aeternum aliquid et incommutabile, simul et seipsam inferiorem, et illum oportet Deum suum esse fateatur.
6 E. Hunc plane fatebor Deum, quo nihil superius esse constiterit.
7 A. Bene habet: nam mihi satis erit ostendere esse aliquid huiusmodi, quod aut fateberis Deum esse, aut si aliquid supra est, eum ipsum Deum esse concedes.
8 Quare sive supra sit aliquid, sive non sit, manifestum erit Deum esse, cum ego, quod promisi, esse supra rationem, eodem ipso adiuvante monstravero.
9 E. Demonstra ergo quod polliceris.
Augustinus HOME