monumenta.ch > Augustinus > 15.
>>> Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT VII. - Quomodo idem sentiatur a multis quidve totum, quid non totum et simul a singulis., 16.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT VII. - Quomodo..., 15.

1 A. Faciam: sed prius quaero utrum sensus corporis meus idem sit qui tuus, an vero meus non sit nisi meus, et tuus non sit nisi tuus; quod si non ita esset, non possem per oculos meos videre aliquid, quod tu non videres.
2 E. Concedo prorsus, quamvis eiusdem generis, tamen singulos nos habere sensus, videndi, vel audiendi, vel quoslibet alios caeterorum.
3 Non enim solum videre, sed etiam audire potest aliquis hominum quod alius non audiat, et aliud aliquid quolibet alio sensu quisquam sentire quod alius non sentiat.
4 Unde manifestum est et tuum nonnisi tuum, et meum sensum non esse nisi meum.
5 A. Hoc idem respondebis de illo etiam sensu interiore? an aliquid aliud? E. Nihil sane aliud.
6 Nam et ille utique sensum meum sentit meus, et tuum sentit tuus: nam ideo plerumque interrogor ab eo qui aliquid videt, utrum hoc etiam ego videam, quia ego me videre aut non videre sentio, non ille qui interrogat.
7 A. Quid? ipsam rationem nonne unusquisque nostrum habet suam? quandoquidem fieri potest ut ego aliquid intelligam, cum tu id non intelligis; nec utrum intelligam tu scire possis, ego autem sciam.
8 E. Manifestum est etiam rationales mentes singulos quosque nostrum singulas habere.
Augustinus HOME