monumenta.ch > Augustinus > 51. > 45. > 27. > 40. > 17.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT VII. - Quomodo idem sentiatur a multis quidve totum, quid non totum et simul a singulis., , 16. <<<     >>> 18.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT VII. - Quomodo..., 17.

1 A. Iam etiam de caeteris sensibus corporis licet animadvertas quod dicimus, neque omnino illos, quod ad hanc rem attinet, ita se habere ut illos duos oculorum et aurium, neque omnino non ita.
2 Nam quia ex uno aere et ego et tu possumus implere spiramentum, et eius aeris affectionem odore sentire: et item quia ex uno melle, vel quolibet alio cibo seu potu ambo gustare possumus, et eius affectionem sapore sentire, quamvis ille unus sit, nostri autem sint sensus singuli, tibi tuus et mihi meus; ut unum odorem vel unum saporem cum ambo sentiamus, nec tu tamen eum meo sensu sentias, nec ego tuo, nec aliquo uno qui utriusque nostrum possit esse communiter, sed prorsus mihi meus sensus sit, et tuus tibi, etiamsi unus aut odor, aut sapor ab utroque sentiatur: hinc ergo isti sensus inveniuntur habere aliquid tale, quale illi duo in visu et auditu: sed in eo dispares sunt, quantum ad id quod nunc agimus pertinet, quod etsi unum aerem naribus ambo trahimus, aut unum cibum gustando capimus; non tamen eam partem aeris duco quam tu, nec eamdem partem cibi sumo quam tu, sed aliam ego, aliam tu: et ideo de toto aere cum spiro, duco partem quanta mihi satis est, et tu item de toto aliam quanta tibi satis est ducis: et cibus quamvis unus et totus ab utroque absumatur non tamen et a me totus, et a te totus absumi potest, quomodo verbum et ego totum audio, et tu totum simul, et speciem quamlibet quantam ego video, tantam et tu simul; sed cibi vel potionis alia pars in me, alia in te transeat necesse est: an parum ista intelligis? E. Imo vero apertissima et certissima esse consentio.
Augustinus HOME