| 1 | A. Num censes tangendi sensum comparandum esse oculorum et aurium sensibus in ea re de qua nunc agitur; quia non solum corpus unum ambo possumus sentire tangendo, sed etiam eamdem partem tu quoque poteris tangere quam ego tetigero, ut non solum idem corpus, sed eamdem quoque corporis partem possimus ambo sentire tangendo? Non enim sicuti cibum aliquem appositum non possumus et ego totum et tu totum capere, cum ambo illo vescimur, sic etiam in tangendo accidit: sed et unum et totum quod ego tetigero, etiam tu potes, ut id ambo tangamus, non singulis partibus, sed totum singuli. |
| 2 | E. Fateor hoc modo duobus illis superioribus sensibus, hunc tangendi sensum esse simillimum: sed in hoc video esse dissimilem, quod simul, id est uno tempore, et videre aliquid unum totum ambo possumus et audire; tangere autem possumus quidem totum aliquid ambo uno tempore, sed partibus singulis, eamdem autem partem nonnisi temporibus singulis: nam nulli parti quam tactu capis, possum meum tactum admovere, nisi tu amoveris tuum. |