monumenta.ch > Augustinus > 15. > 12. > 26. > 21.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT VIII. - Numerorum ratio nullo corporis sensu percipitur, a quovis intelligente percepta una est et incommutabilis., , 20. <<<     >>> 22.

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT VIII. - Numerorum..., 21.

1 A. Recte sane; sed video te tanquam non rudem harum rerum cito invenisse quod diceres: tamen, si tibi aliquis diceret numeros istos non ex aliqua sua natura, sed ex iis rebus quas sensu corporis attingimus, impressos esse animo nostro quasi quasdam imagines quocumque visibilium; quid responderes? an tu quoque id putas? E. Nullo modo id putaverim: non enim si sensu corporis percepi numeros, idcirco etiam rationem partitionis numerorum vel copulationis sensu corporis percipere potui.
2 Hac enim luce mentis refello eum, quisquis vel in addendo vel in retrahendo dum computat falsam summam renuntiaverit.
3 Et quidquid sensu corporis tango, veluti est hoc coelum et haec terra, et quaecumque in eis alia corpora sentio, quamdiu futura sint nescio: septem autem et tria decem sunt; et non solum nunc, sed etiam semper; neque ullo modo aliquando septem et tria non fuerunt decem, aut aliquando septem et tria non erunt decem. Hanc ergo incorruptibilem numeri veritatem, dixi mihi et cuilibet ratiocinanti esse communem.
Augustinus HOME