Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT VIII. - Numerorum..., 22.
| 1 | A. Non resisto tibi verissima et certissima respondenti. |
| 2 | Sed ipsos quoque nuos non per corporis sensus attractos esse facile videbis, si cogitaveris quemlibet numerum tot vocari quoties unum habuerit: verbi gratia, si bis habuerit unum, duo vocantur; si ter, tria; et si decies unum babent, tunc vocantur decem: et quilibet omnino numerus quoties habet unum, hinc illi nomen est, et tot appellatur. |
| 3 | Unum vero quisquis verissime cogitat, profecto invenit corporis sensibus non posse sentiri. |
| 4 | Quidquid enim tali sensu attingitur, iam non unum, sed multa esse convincitur: corpus est enim, et ideo habet innumerabiles partes. |
| 5 | Sed ut minutas quasque minusque articulatas non persequar, quantulumcumque illud corpusculum sit, habet certe aliam partem dexteram, aliam sinistram; aliam superiorem, aliam inferiorem; aut aliam ulteriorem, aliam citeriorem; aut alias finales, aliam mediam: haec enim necesse est quamlibet exiguo corporis modulo inesse fateamur; et propterea nullum corpus vere pureque unum esse concedimus, in quo tamen non possent tam multa numerari nisi illius unius cognitione discreta. |
| 6 | Cum enim quaero unum in corpore, et me non invenire non dubito, novi utique quid ibi quaeram, et quid ibi non inveniam, et non posse inveniri, vel potius omnino ibi non esse. |
| 7 | Ubi ergo novi quod non est corpus unum, quid sit unum novi: unum enim si non nossem, multa in corpore numerare non possem. |
| 8 | Ubicumque autem unum noverim, non utique per corporis sensum novi; quia per corporis sensum non novi nisi corpus, quod vere pureque unum non esse convincimus. |
| 9 | Porro si unum non percepimus corporis sensu, nullum numerum eo sensu percepimus, eorum duntaxat numerorum quos intelligentia cernimus. |
| 10 | Nullus enim est ex iis, qui non tot vocetur, quoties habet unum, cuius perceptio corporis sensu non fit. |
| 11 | Cuiuslibet enim corpusculi pars dimidia quantis duabus totum constat, habet et ipsa dimidiam suam. |
| 12 | Sic ergo sunt illae duae partes in corpore, ut nec ipsae simpliciter duae sint. |
| 13 | Numerus autem ille qui vocatur duo, quoniam bis habet illud quod simpliciter unum est, pars eius dimidia, id est illud ipsum quod simpliciter unum est, non potest rursus habere dimidiam partem vel tertiam, vel quotamlibet, quoniam simplex et vere unum est. |