monumenta.ch > Augustinus > 63. > 18. > 39. > 38. > 11. > 6. > 19. > 18. > . . . > 24.
Augustinus, De libero arbitrio, CAPUT VIII. - Numerorum ratio nullo corporis sensu percipitur, a quovis intelligente percepta una est et incommutabilis., , 23. <<<    

Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT VIII. - Numerorum..., 24.

1 His et talibus multis documentis coguntur fateri, quibus disputantibus Deus donavit ingenium, et pertinacia caliginem non obducit, rationem veritatemque numerorum, et ad sensus corporis non pertinere, et invertibilem sinceramque consistere, et omnibus ratiocinantibus ad videndum esse communem.
2 Quapropter cum multa alia possint occurrere, quae communiter et tanquam publice praesto sunt ratiocinantibus, et ab eis videantur mente atque ratione singulorum quorumque cernentium, eaque inviolata et incommutabilia maneant; non tamen invitus acceperim quod ista ratio et veritas numeri tibi potissimum occurrerit, cum ad id quod interrogaveram, respondere voluisses: non enim frustra in sanctis Libris sapientiae coniunctus est numerus, ubi dictum est: Circuivi ego et cor meum, ut scirem, et considerarem, et quaererem sapientiam et numerum .
Augustinus HOME