| 1 | Verumtamen, quaeso te, quid de ipsa sapientia putas existimandum? Singulas quasque suas arbitraris singulos quosque homines habere sapientias? an vero unam praesto esse communiter omnibus, cuius quanto magis quisque fit particeps, tanto est sapientior? E. Quam dicas sapientiam nondum scio; video quippe varie videri hominibus, quid fiat dicaturve sapienter: nam et qui militant, sapienter sibi facere videntur; et qui contempta militia colendo agro curam atque operam impendunt, hoc potius laudant, tribuuntque sapientiae; et qui astuti sunt ad excogitandos modos conquirendae pecuniae, sibi videntur esse sapientes; et qui haec omnia negligunt vel abiiciunt, et quaeque sunt huiusmodi temporalia, et totum studium suum ad investigationem conferunt veritatis, ut semetipsos Deumque cognoscant, magnum hoc esse sapientiae munus iudicant; et qui huic otio quaerendi et contemplandi veri nolunt se dedere, sed potius laboriosissimis curis et officiis agunt, ut hominibus consulant, et in rerum humanarum iuste moderandarum et gubernandarum actione versantur, sapientes se esse arbitrantur; et qui utrumque horum agunt, et partim vivunt in contemplatione veritatis, partim in laboribus officiosis, quos humanae societati deberi putant, sibi palmam sapientiae tenere videntur. |
| 3 | Quamobrem cum id nunc agatur inter nos, ut non quid credamus respondendum sit, sed quid dilucida intelligentia teneamus, nullo modo ad id tibi quod interrogasti respondere potero, nisi quod credendo teneo, contemplando etiam et ratione cernendo noverim, quae sit ipsa sapientia. |