Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT IX. - Quid..., 26.
| 1 | A. Num aliam putas esse sapientiam nisi veritatem, in qua cernitur et tenetur summum bonum? Nam illi omnes quos commemorasti diversa sectantes, bonum appetunt, et malum fugiunt; sed propterea diversa sectantur, quod aliud alii videtur bonum. |
| 2 | Quisquis ergo appetit quod appetendum non erat, tametsi id non appeteret nisi ei videretur bonum, errat tamen. |
| 3 | Errare autem neque ille potest qui nihil appetit, neque ille qui hoc appetit quod debet appetere. |
| 4 | In quantum igitur omnes homines appetunt vitam beatam, non errant. |
| 5 | In quantum autem quisque non eam tenet vitae viam quae ducit ad beatitudinem, cum se fateatur et profiteatur nolle nisi ad beatitudinem pervenire, in tantum errat. |
| 6 | Error est enim cum sequimur aliquid quod non ad id ducit quo volumus pervenire. |
| 7 | Et quanto magis in via vitae quis errat, tanto minus sapit. |
| 8 | Tanto enim magis longe est a veritate, in qua cernitur et tenetur summum bonum. |
| 9 | Summo autem bono assecuto et adepto, beatus quisque fit; quod omnes sine controversia volumus. |
| 10 | Ut ergo constat nos beatos esse velle, ita nos constat velle esse sapientes; quia nemo sine sapientia beatus est. |
| 11 | Nemo enim beatus est, nisi summo bono, quod in ea veritate, quam sapientiam vocamus, cernitur et tenetur. |
| 12 | Sicut ergo antequam beati simus, mentibus tamen nostris impressa est notio beatitatis; per hanc enim scimus, fidenterque, et sine ulla dubitatione dicimus beatos nos esse velle: ita etiam priusquam sapientes simus, sapientiae notionem in mente habemus impressam, per quam unusquisque nostrum si interrogetur velitne esse sapiens, sine ulla caligine dubitationis se velle respondet. |