Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT X. - Una..., 28.
| 1 | A. Quid? hoc quod tenemus vel esse sapientiam, vel sapientes, et beatos esse omnes homines velle, ubi videmus? Nam hoc te videre, et verum esse nullo modo utique dubitaverim. |
| 2 | Hoc ergo verum sic vides ut cogitationem tuam, quam si mihi non enunties, ego prorsus ignoro? an ita ut intelligas et a me videri posse hoc verum, tametsi mihi abs te non dicatur? E. Imo ita ut abs te quoque, etiam me invito, videri posse non dubitem. |
| 3 | A. Quod ergo unum verum videmus ambo singulis mentibus, nonne utrique nostrum commune est? E. Manifestissime. |
| 4 | A. Item credo te non negare studendum esse sapientiae, atque hoc verum esse concedere. |
| 5 | E. Prorsus non dubito. |
| 6 | A. Hoc item verum, et unum esse, et omnibus qui hoc sciunt, ad videndum esse commune, quamvis unusquisque id nec mea, nec tua, nec cuiusquam alterius, sed sua mente conspiciat, cum id quod conspicitur, omnibus conspicientibus communiter praesto sit, numquid negare poterimus? E. Nullo modo. |
| 7 | A. Item, iuste esse videndum, deteriora melioribus esse subdenda, et paria paribus comparanda, et propria suis quibusque tribuenda, nonne fateberis esse verissimum, et tam mihi quam tibi atque omnibus id videntibus praesto esse communiter? E. Assentior. |
| 8 | A. Quid incorruptum melius esse corrupto, aeternum temporali, inviolabile violabili, poteris negare? E. Quis potest? A. Hoc ergo verum potest quisque suum proprium dicere, cum incommutabiliter contemplandum adsit omnibus qui hoc contemplari valent? E. Nullus hoc vere dixerit suum esse proprium, cum tam sit unum atque omnibus commune quam verum est. |
| 9 | A. Item a corruptione avertendum animum, atque ad incorruptionem convertendum esse, id est non corruptionem, sed incorruptionem diligendam esse quis negat? Aut quis cum verum esse fateatur, non etiam incommutabile intelligat, atque omnibus mentibus id valentibus intueri, communiter praesto esse videat? E. Verissimum est. |
| 10 | A. Quid? eam vitam quae nullis adversitatibus de certa et honesta sententia demovetur, dubitabit aliquis esse meliorem, quam eam quae facile incommodis temporalibus frangitur atque subvertitur? E. Quis dubitaverit? |