Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT X. - Una..., 29.
| 1 | A. Iam huiusmodi plura non quaeram: satis enim est quod istas tanquam regulas, et quaedam lumina virtutum, et vera et incommutabilia, et sive singula sive omnia communiter adesse ad contemplandum eis qui haec valent sua quisque ratione ac mente conspicere, pariter mecum vides certissimumque esse concedis. |
| 2 | Sed sane quaero utrum haec tibi videantur ad sapientiam pertinere. |
| 3 | Nam credo videri tibi eum qui sapientiam assecutus est, esse sapientem. |
| 4 | E. Videtur omnino. |
| 5 | A. Quid? ille qui iuste vivit, possetne ita vivere, nisi videret quae inferiora quibus potioribus subdat, et quae paria sibimet copulet, et quae propria suis quibusque distribuat? E. Non posset. |
| 6 | A. Qui ergo haec videt, num eum negabis sapienter videre? E. Non nego. |
| 7 | A. Quid? ille qui prudenter vivit, nonne eligit incorruptionem, et eam corruptioni praeponendam esse decernit? E. Manifestissime. |
| 8 | A. Cum ergo id eligit quo convertat animum, quod eligendum esse nemo ambigit, num negari potest sapienter eligere? E. Nullo modo negaverim. |
| 9 | A. Cum ergo ad id quod sapienter eligit convertit animum, sapienter utique convertit. |
| 10 | E. Certissimum est. |
| 11 | A. Et qui ab eo quod sapienter eligit, et quo se sapienter convertit, nullis terroribus poenisque depellitur, sapienter sine dubio facit. |
| 12 | E. Prorsus sine dubio. |
| 13 | A. Manifestissimum est igitur omnes has, quas regulas diximus et lumina virtutum, ad sapientiam pertinere: quandoquidem quanto magis quisque ad agendam vitam eis utitur, et secundum haec agit vitam, tanto magis vivit facitque sapienter; omne autem quod sapienter fit, non potest recte dici a sapientia esse separatum. |
| 14 | E. Omnino ita est. |
| 15 | A. Quam ergo verae atque incommutabiles sunt regulae numerorum, quorum rationem atque veritatem incommutabiliter atque communiter omnibus eam cernentibus, praesto esse dixisti; tam sunt verae atque incommutabiles regulae sapientiae, de quibus paucis nunc singillatim interrogatus respondisti esse veras atque manifestas, easque omnibus qui haec intueri valent, communes ad contemplandum adesse concedis. |