Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XI. - Sapientia..., 30.
| 1 | E. Dubitare non possum. |
| 2 | Sed pervellem scire utrum uno aliquo genere contineantur haec duo, sapientia scilicet et numerus, quia coniuncta etiam in Scripturis sanctis haec posita esse commemorasti; an alterum existat ab altero, aut alterum in altero consistat, veluti numerus a sapientia, vel in sapientia. |
| 3 | Nam sapientiam existere a numero, aut consistere in numero, non ausim dicere: nescio enim quomodo, quia multos novi numerarios aut numeratores, vel si quo alio nomine vocandi sunt, qui summe atque mirabiliter computant, sapientes autem perpaucos, aut forsitan neminem, longe venerabilior mihi occurrit sapientia quam numerus. |
| 4 | A. Rem dicis quam ego quoque mirari soleo. |
| 5 | Nam cum incommutabilem veritatem numerorum mecum ipse considero, et eius quasi cubile ac penetrale vel regionem quamdam, vel si quod aliud nomen aptum inveniri potest, quo nominemus quasi habitaculum quoddam sedemque numerorum; longe removeor a corpore: et inveniens fortasse aliquid quod cogitare possim, non tamen aliquid inveniens quod verbis proferre sufficiam, redeo tanquam lassatus in haec nostra, ut loqui possim, et ea quae ante oculos sita sunt dico, sicut dici solent. |
| 6 | Hoc mihi accidit etiam cum de sapientia quantum valeo, vigilantissime atque intentissime cogito. |
| 7 | Et propterea multum miror, cum haec duo sint in secretissima certissimaque veritate, accedente etiam testimonio Scripturarum, quo commemoravi coniuncte illa posita; plurimum miror, ut dixi, quare numerus vilis sit multitudini hominum, et chara sapientia. |
| 8 | Sed nimirum illud est, quod una quaedam eademque res est; verumtamen quoniam nihilominus in divinis Libris de sapientia dicitur, quod attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter , ea potentia qua fortiter a fine usque ad finem attingit, numerus fortasse dicitur: ea vero qua disponit omnia suaviter, sapientia proprie iam vocatur; cum sit utrumque unius eiusdemque sapientiae. |