Augustinus, De libero arbitrio, LIBER SECUNDUS. In quo, CAPUT XI. - Sapientia..., 32.
| 1 | Nec mireris numeros ideo viluisse hominibus, et charam esse sapientiam, quia facilius possunt numerare quam sapere, cum videas charius illos habere aurum quam lumen lucernae, cui comparatum aurum ridetur. |
| 2 | Sed honoratur amplius res longe inferior, quia lucernam sibi et mendicus accendit, aurum vero pauci habent: quanquam sapientia absit ut in comparatione numeri inveniatur inferior, cum eadem sit; sed oculum quo cerni possit, inquirit. |
| 3 | Sed quemadmodum in uno igne consubstantialis, ut ita dicam, sentitur fulgor et calor, nec separari ab invicem possunt; tamen ad ea calor pervenit, quae prope admoventur, fulgor vero etiam longius latiusque diffunditur: sic intelligentiae potentia, quae inest sapientiae, propinquiora fervescunt, sicuti sunt animae rationales; ea vero quae remotiora sunt, sicuti corpora, non attingit calore sapiendi, sed perfundit lumine numerorum: quod tibi fortassis obscurum est. |
| 4 | Non enim ulla visibilis similitudo invisibili rei potest ad omnem convenientiam coaptari. |
| 5 | Tantum illud attende, quod et quaestioni quam suscepimus satis est, et humilioribus etiam mentibus, quales nos sumus, sese manifestat, quia etsi clarum nobis esse non potest utrum in sapientia, vel ex sapientia numerus, an ipsa sapientia ex numero, an in numero sit, an utrumque nomen unius rei possit ostendi; illud certe manifestum est utrumque verum esse, et incommutabiliter verum. |